Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ego ita esse arbitror.
Pist.
  1. Obsecro hercle loquere, quis is est.
Mnes.
  1. Benevolens vivit tibi.
  2. nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses mali
  3. facere faceres.
Pist.
  1. Dic modo hominem qui sit: si non fecero
  2. ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum.
Mnes.
  1. Nequam homost, verum hercle amicus est tibi.
Pist.
  1. Tanto magis
  2. dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.
Mnes.
  1. Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.
  2. Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.
Pist.
  1. Quid istuc est?
Mnes.
  1. Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam
  2. super amica, ut mi invenires?
Pist.
  1. Fateor factum, et repperi.
Mnes.
  1. Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia
  2. quibuscum haberes rem, nisi cum illa quám ego mandassem tibi
  3. occiperes tute † amare et mi ires consultum male?
Pist.
  1. Sanun es?