Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega.
  2. perdidisti me.
Pist.
  1. Etiamne ultro tuis me prolectas probris?
Mnes.
  1. Quid? amas Bacchidem?
Pist.
  1. Duas ergo hic intus eccas Bacchides.
M.
  1. Quid? duas?
P.
  1. Átque ambas sorores.
M.
  1. Loqueris nunc nugas sciens.
Pist.
  1. Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier,
  2. tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam.
M.
  1. Immo ibo, mane.
Pist.
  1. Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum.
M.
  1. Sequor.—
Parasitvs
  1. Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi,
  2. militis, qui amicam secum avexit ex Samo.
  3. nunc me ire iussit ad eam et percontarier,
  4. utrum aurum reddat anne eat secum semul.
  5. tu dudum, puere, cum illac usque isti semul:
  6. quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores.
  7. recede hinc dierecte. ut pulsat propudium!