Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Salvos quom peregre advenis,
  2. cena detur.
Mnes.
  1. Non placet mi cena quae bilem movet.
Pist.
  1. Numquae advenienti aegritudo obiecta est?
Mnes.
  1. Atque acerruma.
Pist.
  1. Vnde?
Mnes.
  1. Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.
Pist.
  1. Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas
  2. esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,
  3. lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
  4. nullus est quoi non invideant rem secundam optingere;
  5. sibi ne ínvideatur, ipsi ignavia recte cavent.
Mnes.
  1. Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.
  2. sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:
  3. nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
  4. ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.
  5. sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:
  6. ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali
  7. faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.
Pist.
  1. Improbum istunc esse oportet hominem.