Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- eadem éxorabo, Chrysalo causa mea
- pater ne noceat, neu quid ei suscenseat
- mea causa de auro quod eum ludificatus est;
- nam illi aequomst me consulere, qui causa mea
- mendacium éi dixit. vos me sequimini.—
- Rébus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi:
- Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.
- nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius,
- quid remoretur. ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi.
- Reddidi patrí omne aurum. nunc ego illam me velim
- convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.
- sed veniam mihi quam gravate páter dedit de Chrysalo;
- verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat.
- Estne hic meus sodalis?
- Estne hic hostis, quem aspicio, meus?
- Certe is est.
- Is est.
- Adibo contra et contollam gradum.
- salvos sis, Mnesiloche.
- Salve.