Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ni ego illam exemplis plurumis planeque—amo.
- ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
- nam iam domum ibo atque—aliquid surrupiam patri.
- id istí dabo. ego istanc multis ulciscar modis.
- adeo égo illam cogam usque ut mendicet—meus pater.
- sed satine ego animum mente sincera gero,
- qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?
- amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.
- verum quam illa umquam de mea pecunia
- ramenta fiat plumea propensior,
- mendicum malim mendicando vincere.
- numquam edepol viva me inridebit. nam mihi
- decretumst renumerare iam omne aurum patri.
- igitur mi inani atque inopi subblandibitur
- tum quom blandiri nihilo pluris referet,
- quam si ad sepulcrum mortuo narres logos.
- sed autem quam illa umquam meis opulentiis
- ramenta fiat gravior aut propensior,
- mori me malim éxcruciatum ínopia.
- profecto stabilest me patri aurum reddere.