Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret.
- Perdidisti me, sodalis. egone ut illam mulierem
- capitis non perdam? perire me malis malim modis.
- satin ut quem tu habeás fidelem tibi aut cui credas néscias?
- Viden ut aegre patitur gnatum ésse corruptum tuom,
- suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?
- Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas;
- serva tibi sodalem ét mihi filium.
- Factum volo.
- Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres.
- Adfatim est.
- Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe,
- qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis.
- In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me.
- Sequor.—
- Inimiciorem nunc utrum credam magis
- sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.
- illum exoptavit potius? habeat. optumest.
- ne illa illud hercle cum malo fecit suo;
- nam mihi divini numquam quisquam creduat,