Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Hic.
M.
  1. Vnde eam esse aiunt?
L.
  1. Ex Samo.
M.
  1. Quae vocatur?
L.
  1. Bacchis.
M.
  1. Erras, Lyde: ego omnem rem scio
  2. quem ad modumst. tu Pistoclerum falso atque insontem arguis.
  3. nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo
  4. rem mandatam exsequitur. ipsus neque amat nec tu creduas.
Lyd.
  1. Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo,
  2. ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?
  3. nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem
  4. manus ferát ei ad papillas, lábra ab labris nusquam auferat?
  5. nám alia memorare quae illum facere vidi dispudet:
  6. cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi
  7. me praesente, neque pudere quicquam. quid verbis opust?
  8. mihi discipulus, tibi sodalis periit, húic filius;
  9. nám ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor.
  10. quid opust verbis? si opperiri vellem paulisper modo,
  11. ut † opinor illius inspectandi mi esset maior copia,