Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.
- hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit;
- triduom non interest aetatis úter maior siet:
- verum ingenium plus triginta ánnis maiust quam alteri.
- Cave malo et compesce in illum dicere iniuste.
- Tace,
- stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit.
- nam illum meum malum promptare malim quam peculium.
- Quidum?
- Quia, malum si promptet, in dies faciat minus.
- Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?
- Periit tibi sodalis.
- Ne di sirint.
- Sic est ut loquor.
- quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo.
- Quid factum est?
- Meretricem indigne deperit.
- Non tu taces?
- Atque acerrume aestuosam: absorbet ubi quemque attigit.
- Vbi ea mulier habitat?