Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- extemplo puer paédagogo tabula disrumpit caput.
- cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:
- noster esto, dum te poteris defensare iniuria.
- provocatur paedagogus: “eho senex minimi preti,
- ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.”
- it magister quasi lucerna uncto expretus linteo.
- itur illinc iure dicto. hócine hic pacto potest
- inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?
- Acris postulatio haec est. cum huius dicta intellego,
- mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit.
- Sed quis hic est, quem astantem video ante ostium? o Philoxene,
- deos propitios me videre quam illum haud mavellem mihi.
- Quis illic est?
- Mnesilochus, gnati tui sodalis Pistocleri.
- haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.
- fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi.
- Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo.
- Di te ament, Philoxene.
- Hic enim rite productust patri:
- in mare it, rem familiarem curat, custodit domum,