Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae,
- digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus.
- ante solem exorientém nisi in palaestram veneras,
- gymnasi praefecto haúd mediocris poenas penderes.
- id quom optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum:
- et discipulus et magister perhibebantur improbi.
- ibi cursu luctando hásta disco pugilatu pila
- saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis:
- ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis.
- inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum,
- cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres
- cum libro: cum legeres, si unam peccavisses syllabam,
- fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.
- Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser;
- innocens suspicionem hanc sustinet causa mea.
- Alii, Lyde, nunc sunt mores.
- Id equidem ego certo scio.
- nam olim populi prius honorem capiebat suffragio,
- quam magistro desinebat esse dicto oboediens;
- at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu,