Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Senex óptime quantumst ín terra, sine me hóc exorare ábs te,
- ut istúc delictum désistas tanto ópere ire oppugnátum.
- Ni abeás, quamquam tu bélla es, malum tíbi magnum dabo iám.
- Patiar,
- non métuo, ne quid míhi doleat quod férias.
- Vt blandíloquast!
- ei míhi, metuo.
- Hic magis tránquillust.
- I hac mécum intro atque ibi, sí quid vis,filiúm concastigáto.
- Abin á me, scelus?
- Sine, méa pietas, te exorem.
- Exores tú me?
- Ego quídem ab hoc certe exórabo.
- Immo ego te óro, ut me intro abdúcas.
- Lepidúm te.
- At scin quo pácto me ad te intro ábducas?
- Mecum út sis.
- Omnía quae cupio cómmemoras.
- Vidi égo nequam homines, vérum te
- nemínem deteriorem.