Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Íta sum.
- I hac mécum intro, ubi tibi sít lepide victíbus, vino atque unguéntis.
- Satis, sátis iam vostrist cónvivi: me níl paenitet ut sim ácceptus:
- quadringéntis Philippis fílius me etChrysálus circumduxérunt.
- quem quídem ego ut non excrúciem, altérum tantum auri nón meream.
- Quid tándem, si dimídium auri reddítur, in hac mecum íntro? atque ut
- eis délicta ignoscás.
- Faciet.
- Minime, nolo. nil móror, sine sic.
- malo íllos ulcisci ámbo.
- Etiám tu, homo nihili? quód di dant boni cáve culpa tua amissis:
- dimídium auri datur: áccipias, potésque et scortum accúmbas.
- Egon úbi filius corrúmpatur meus, íbi potem?
- Potandumst.
- Age iam, íd ut ut est, étsi est dédecori, patiár, facere inducam ánimum:
- egon, cum haéc cum illo accubet, ínspectem?
- Immo equidém pol tecum accúmbam, te amábo et te amplexábor.
- Caput prúrit, perii, víx negito.
- Non tíbi venit in mentém, amabo, si dúm vivas tibi béne facias
- tam pól id quidem esse haud perlónginquom, neque, si hóc hodie amissís, post in