Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sed quíd istuc est? etsí iam ego ipsus quid sít probe scire putó me;
  2. verum aúdire etiam ex té studeo.
Phil.
  1. Viden hánc?
Nic.
  1. Video.
Phil.
  1. Haud mala est múlier.
Nic.
  1. Pol véro ista mala et tú nihili.
Phil.
  1. Quid múlta? ego amo.
Nic.
  1. An amas?
Phil.
  1. nai\ ga/r.
Nic.
  1. Tun, hómo putide, amatór istac fieri aétate audes?
Phil.
  1. Quí non?
Nic.
  1. Quia flágitium est.
Phil.
  1. Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus,
  2. neque té tuost aequom esse íratum: si amánt, sapienter fáciunt.
Bacch.
  1. Sequere hác.
Nic.
  1. Eunt eccas tándem
  2. probri pérlecebrae et persuástrices. quid núnc? etiam reddítis nobis
  3. filiós et servom? an ego éxperior tecúm vim maiorem?
Phil.
  1. Ábin hinc?
  2. non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles.