Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ut eúm, si convenít, scio fe-cisse: eóst ingenio nátus.
- Quicúmque ubi ubi sunt, quí fuerunt quiqué futuri sunt pósthac
- stultí, stolidi, fatuí, fungi, bardí, blenni, buccónes,
- solús ego omnis longe ántideo stultítia et moribus índoctis.
- perií, pudet: hocine me aétatis ludós bis factum esse índigne?
- magis quam íd reputo, tam mágis urorquae méus filius turbávit.
- perdítus sum atque eradícatus sum, omníbus exemplis éxcrucior.
- omnía me mala conséctantur,omníbus exitiis ínterii.
- Chrysálus med hodie láceravit, Chrysálus me miserum spóliavit:
- is mé scelus auro usque áttondit dolis dóctis indoctum, út lubitumst.
- ita míles memorat méretricem esse eam quam ílle uxorem esse áiebat,
- omníaque ut quidque actum est memoravit, eam síbi hunc annúm condúctam,
- relicúom id auri factúm quod ego ei stultíssimus homo promísissem: hoc,
- hoc ést quo cor peracéscit; hoc ést demum quod pércrucior,
- me hoc aétatis ludíficari, immo edepol sic ludos factum
- canó capite atque albá barbamiserúm me auro esse emúnctum.
- perii, hóc servom meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibi
- plus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi damno dúcam.
- Certo híc prope me mihi néscio quis loqui vísust; sed quem vídeo?
- hic quidémst pater Mnesilochi.