Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Curatum est—esse te senem miserrumum.
  2. hoc est incepta efficere pulcre: bellule
  3. mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem;
  4. salute nostra atque urbe capta per dolum
  5. domum reduco íntegrum omnem exercitum.
  6. sed, spectatores, vos nunc ne miremini
  7. quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror;
  8. verum tamen accipientur mulso milites.
  9. nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.—
Philoxenvs
  1. Quam mágis in pectore meó foveo quas méus filius turbás turbet,
  2. quam se ád vitam et quos ád mores praecípitem inscitus capéssat,
  3. magis cúrae est magisque adfórmido, ne is péreat neu corrúmpatur.
  4. scio, fúi ego illa aetate ét feci illa omnía, sed more modésto;
  5. neque plácitant mores quíbus video volgo ín gnatos essé parentes:
  6. duxi, hábui scortum, pótavi, dedi, donavi, sed enim íd raro.
  7. ego dáre me meo gnato ínstitui, ut animo óbsequium sumére possit;
  8. aequom ésse puto, sed nimis nolo desídiae ei dare lúdum.
  9. nunc Mnésilochum, quod mándavi,
  10. viso écquid eum ad virtútem aut ad
  11. frugem ópera sua compúlerit, sic