Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Eúge, socium aerúmnae et mei mali vídeo.
- Philoxéne, salve.
- Et tu. unde ágis?
- Vnde homo miser átque infortunátus.
- At pól ego ibi sum, esse ubi míserum hominem decet átque infortunátum.
- Igitúr pari fortuna, aétate ut sumus, útimur.
- Sic est. séd tu,
- quíd tibist?
- Pól mihi par, idem est quód tibi.
- Númquid nam ad fílium haec aégritudo áttinet?
- Ádmodum.
- Idém mihi mórbus in péctorest.
- Át mihi Chrýsalus óptumus homo
- pérdidit fílium, me átque rem omném meam.
- Quíd tibi ex fílio nam, óbsecro, aegrést?
- Scies:
- íd, perit cúm tuo: ambo aéque amicás habent.
- Qui scís?
- Vidi
- Eí mihi, dísperii.