Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum.
  2. scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo.
  3. edepol qui me esse dicat cruciatu malo
  4. dignum, ne ego cum íllo pignus haud ausim dare;
  5. tantas turbellas facio. sed crepuit foris:
  6. ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam.
Nic.
  1. Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.
  2. ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi.
Chrys.
  1. Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat.
  2. nolo ego mihi credi.
Nic.
  1. Cape vero, odiose facis.
Chrys.
  1. Non equidem capiam.
Nic.
  1. At quaeso.
C.
  1. Dico ut res se habet.
Nic.
  1. Morare.
Chrys.
  1. Nolo, inquam, aurum concredi mihi.
  2. vel da aliquem qui servet me.
Nic.
  1. Ohe, odiose facis.
Chrys.
  1. Cedo, sí necesse est.
Nic.
  1. Cura hoc. iam égo huc revenero.—