Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sescenta tanta reddam, si vivo, tibi.
  2. vale atque haec cura”. quid nunc censes, Chrysale?
Chrys.
  1. Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,
  2. neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet,
  3. fecisse dicas de mea sententia.
  4. verum, ut ego opinor, sí ego in istoc sim loco,
  5. dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.
  6. duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide:
  7. vel ut aurum perdas vel ut amator perieret.
  8. ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo.
Nic.
  1. Miseret me illius.
Chrys.
  1. Tuos est, non mirum facis.
  2. si plus perdundum sit, periisse suaviust,
  3. quam illud flagitium volgo dispalescere.
Nic.
  1. Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret,
  2. dum salvos esset, quam revenisset domum.
  3. quid ego istic? quod perdundumst properem perdere.
  4. binos ducentos Philippos iam intus ecferam,
  5. et militi quos dudum promisi miser
  6. et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.—