Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.
- Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,
- nisi refers.
- Quid tibi ego referam?
- Quod surripuisti meum.
- Surripui ego tuom? unde? aut quid id est?
- Ita te amabit Iuppiter,
- ut tu nescis.
- Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.
- Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu mihi
- te abstulisse.
- Neque edepol ego dixi neque feci.
- Negas?
- Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet
- scio nec novi.
- Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
- i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
- tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.