Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,
- dé alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;
- † magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
- Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti?
- Bona.
- Neque eum scis qui abstulerit?
- Istuc quoque bona.
- Atque id si scies
- qui abstulerit, mihi indicabis?
- Faciam.
- Neque partem tibi
- ab eo qui habet indipisces neque furem excipies?
- Ita.
- Quid si fallis?
- Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.
- Sat habeo. age nunc loquere quid vis.
- Si me novisti minus,
- génere quo sim gnátus: hic mihi ést Megadorus avonculus,