Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem.
Lyc.
  1. Ne ístuc dixis.
Evcl.
  1. Quid tibi ergo meam me invito tactiost?
Lyc.
  1. Quia vini vitio atque amoris feci.
Evcl.
  1. Homo audacissime,
  2. cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
  3. nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
  4. luci claro deripiamus aurum matronis palam,
  5. post id si prehensi simus, excusemus ebrios
  6. nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,
  7. si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
Lyc.
  1. Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
Evcl.
  1. Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
  2. tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
Lyc.
  1. Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam
  2. ego habeam potissimum.
Evcl.
  1. Tun habeas me invito meam?
Lyc.
  1. Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.