Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Égo sum miser.
Evcl.
  1. Immo égo sum, et misere pérditus,
  2. cui tanta mala maestitudoque optigit.
Lyc.
  1. Animo bono es.
Evcl.
  1. Quo, obsecro, pacto esse possum?
L.
  1. Quia istuc facinus, quod tuom
  2. sollicitat animum, id ego feci et fateor.
Evcl.
  1. Quid ego ex te audio?
Lyc.
  1. Id quod verumst.
E.
  1. Quid ego de te commerui, adulescens, mali,
  2. quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
Lyc.
  1. Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit.
Evcl.
  1. Quo modo?
Lyc.
  1. Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio;
  2. id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
Evcl.
  1. Cur id facere, ut id quod non tuom esset tangeres?
Lyc.
  1. Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
  2. deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.