Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Pone.
Strob.
  1. Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.
Evcl.
  1. Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.
Strob.
  1. Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.
  2. non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi.
Evcl.
  1. Ostende huc manus.
Strob.
  1. Em tibi, ostendi, eccas.
Evcl.
  1. Video. age ostende etiam tertiam.
Strob.
  1. Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
  2. facisne iniuriam mihi?
Evcl.
  1. Fateor, quia non pendes, maximam.
  2. atque id quoque iam fiet, nisi fatere.
Strob.
  1. Quid fatear tibi?
Evcl.
  1. Quid abstulisti hinc?
S.
  1. Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli
  2. nive adeo abstulisse vellem.
Evcl.
  1. Agedum, excutedum pallium.
Strob.
  1. Tuo arbitratu.
E.
  1. Ne inter tunicas habeas.
S.
  1. Tempta qua lubet.