Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu;
  2. semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua:
  3. continuo meum cor coepit artem facere ludicram
  4. atque in pectus emicare. sed ego cesso currere?
  1. I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,
  2. qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
  3. ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.
  4. Strobilvs
    1. Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?
    2. quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
    Evcl.
    1. Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?
    Strob.
    1. Quid tibi súrrupui?
    Evcl.
    1. Redde huc sis.
    Strob.
    1. Quid tibi vis reddam?
    Evcl.
    1. Rogas?
    Strob.
    1. Nil equidem tibi abstuli.
    Evcl.
    1. At illud quod tibi abstuleras cedo.
    2. ecquid agis?
    Strob.
    1. Quid agám?
    E.
    1. Auferre non potes.
    St.
    1. Quid vis tibi?