Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.
- is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps.
- nunc sine omní suspicione in ara hic adsidam sacra;
- hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.
- Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:
- non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.
- edepol ne illic pulchram praedam agát, si quis illam invenerit
- aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.
- nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer
- quin ubi accersát meam extemplo filiam ducat domum.
- vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:
- tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.—
- Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui:
- se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
- cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi.
- atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quám amat, virginis.
- ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam
- aurum, dúm hic est occupatus. sed si repperero, o Fides,
- mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.
- id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.—