Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi,
  2. ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo.
  3. ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.—
Strobilvs
  1. Hóc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor,
  2. ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.
  3. nam qui ero ex sententia servire servos postulat,
  4. in erum matura, in se sera condecet capessere.
  5. sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet.
  6. nám qui amanti ero sérvitutem servit, quasi ego servio,
  7. si érum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor,
  8. retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
  9. quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis,
  10. qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus,
  11. eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo,
  12. ut eum toleret, ne pessum abeat tamquam ---
  13. † erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;
  14. quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.
  15. qui éa curabit, abstinebit censione bubula,
  16. nec sua opera rediget umquam ín splendorem compedes.
  17. nunc erus meus amat fíliam huius Euclionis pauperis;