Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ut eum toleret, ne pessum abeat tamquam ---
  2. † erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;
  3. quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.
  4. qui éa curabit, abstinebit censione bubula,
  5. nec sua opera rediget umquam ín splendorem compedes.
  6. nunc erus meus amat fíliam huius Euclionis pauperis;
  7. eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.
  8. is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps.
  9. nunc sine omní suspicione in ara hic adsidam sacra;
  10. hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.
Evclio
  1. Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:
  2. non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.
  3. edepol ne illic pulchram praedam agát, si quis illam invenerit
  4. aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.
  5. nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer
  6. quin ubi accersát meam extemplo filiam ducat domum.
  7. vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:
  8. tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.—