Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes
  2. atque istuc aurum quod tibi concreditum est.
  3. nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam,
  4. aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe.
  5. Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi,
  6. ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo.
  7. ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.—
Strobilvs
  1. Hóc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor,
  2. ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.
  3. nam qui ero ex sententia servire servos postulat,
  4. in erum matura, in se sera condecet capessere.
  5. sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet.
  6. nám qui amanti ero sérvitutem servit, quasi ego servio,
  7. si érum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor,
  8. retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
  9. quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis,
  10. qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus,
  11. eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo,