Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui:
- se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
- cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi.
- atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quám amat, virginis.
- ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam
- aurum, dúm hic est occupatus. sed si repperero, o Fides,
- mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.
- id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.—
- Non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu;
- semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua:
- continuo meum cor coepit artem facere ludicram
- atque in pectus emicare. sed ego cesso currere?
- I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,
- qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
- ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.
- Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?
- quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
- Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?