Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles,
  2. domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
  3. hic autem apud nos magna turba ac familia est,
  4. supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
  5. ibi si perierit quippiam (quod te scio
  6. facile abstinere posse, si nihil obviam est),
  7. dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,
  8. vincite, verberate, in puteum condite.
  9. horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui
  10. ubi quid subripias nihil est. sequere hac me.
Cong.
  1. Sequor.
Pyth.
  1. Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi.
Staphyla
  1. Qui vocat?
Pyth.
  1. Pythodicus.
Staph.
  1. Quid vis?
Pyth.
  1. Hos ut accipias coquos
  2. tibicinamque obsoniumque in nuptias.
  3. Megadorus iussit Euclioni haec mittere.