Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Licet.—
- Tu, Congrio,
- quem illic reliquit agnum, eum sume atque abi
- ---intro illuc, et vos illum sequimini.
- vos ceteri ite huc ad nos.
- Hercle iniuria
- dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.
- At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.
- i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,
- huc intro abi ad nos.
- O Pythodice subdole,
- hucine detrusti me ad senem parcissimum?
- ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius
- quam quicquam detur.
- Stultus et sine gratia es.
- † tibi recte facere, quando quod facias perit.
- Qui vero?
- Rogitas? iam principio in aedibus