Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?
Pyth.
  1. Qui?
Staph.
  1. Quia temeti nihil allatum intellego.
Pyth.
  1. At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.
Staph.
  1. Ligna hic apud nos nulla sunt.
Cong.
  1. Sunt asseres?
Staph.
  1. Sunt pol.
Cong.
  1. Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
Staph.
  1. Quid, impurate? quamquam Volcano studes,
  2. cenaene causa aut tuae mercedis gratia
  3. nos nostras aedis postulas comburere?
Cong.
  1. Haud postulo.
Pyth.
  1. Duc istos intro.
Staph.
  1. Sequimini.—
Pyth.
  1. Curate. ego intervisam quid faciant coqui;
  2. quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.
  3. nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:
  4. inde cóctam sursum subducemus corbulis.