Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. pulmentum pridem éi eripuit miluos:
  2. homo ad praetorem plorabundus devenit;
  3. infit ibi postulare plorans, eiulans,
  4. ut sibi liceret miluom vadarier.
  5. sescenta sunt quae memorem, si sit otium.
  6. sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.
Anthr.
  1. Ego, et multo melior.
Pyth.
  1. Cocum ego, non furem rogo.
Anthr.
  1. Cocum ergo dico.
Pyth.
  1. Quid tu ais?
Cong.
  1. Sic sum ut vides.
Anthr.
  1. Cocus ille nundinalest, in nonum diem
  2. solet ire coctum.
Cong.
  1. Tun, trium litterarum homo,
  2. me vituperas? fur.
Anthr.
  1. Etiam fur, trifurcifer.
Pyth.
  1. Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior
  2. cape atque abi intro ad nos.