Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quin divom atque hominum clamat continuo fidem,
- de suo tigillo fumus si qua exit foras.
- quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.
- Cur?
- Ne quid animae forte amittat dormiens.
- Etiamne obturat inferiorem gutturem,
- ne quid animai forte amittat dormiens?
- Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.
- Immo equidem credo.
- At scin etiam quo modo?
- aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
- Censen talentum magnum exorari pote
- ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi?
- Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
- quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
- collegit, omnia abstulit praesegmina.
- Edepol mortalem parce parcum praedicas.
- Censen vero esse parcum et misere vivere?