Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,
- non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias
- meus hodie faciet.
- Cuius ducit filiam?
- Vicini huius Euclionis senis e proximo.
- ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,
- cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
- Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?
- Nempe sícut dicis.
- Quíd? hic non poterat de suo
- senex óbsonari filiai nuptiis?
- Vah.
- Quid negotist?
- Quid negoti sit rogas?
- pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
- Ain tandem?
- Ita esse ut dixi. tute existuma: ---
- suam rem periisse seque eradicarier.