Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. is scit adulescens quae sit quam compresserit,
  2. illa illum nescit, neque compressam autem pater.
  3. eam ego hódie faciam ut hic senex de proxumo
  4. sibi uxórem poscat. id ea faciam gratia,
  5. quo ille eam facilius ducat qui compresserat.
  6. et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,
  7. is adulescentis illius est avonculus,
  8. qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.
  9. sed hic senex iam clamat intus ut solet.
  10. anum foras extrudit, ne sit conscia.
  11. credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.
Evclio
  1. Exi, ínquam. age exi. exeúndum herclé tibi hinc est foras,
  2. circumspectatrix cum oculis emissiciis.
Staphyla
  1. Nam cur me miseram verberas?
Evcl.
  1. Vt misera sis
  2. atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.
Staph.
  1. Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
Evcl.
  1. Tibi egó rationem reddam, stimulorum seges?