Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. inopemque optavit potius eum relinquere,
  2. quam eum thensaurum commonstraret filio;
  3. agri reliquit ei non magnum modum,
  4. quo cum labore magno et misere viveret.
  5. ubi is óbiit mortem qui mihi id aurum credidit,
  6. coepi observare, ecqui maiorem filius
  7. mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.
  8. atque ille vero minus minusque impendio
  9. curare mínusque me impertire honoribus.
  10. item a me contra factum est, nam item obiit diem.
  11. is ex se húnc reliquit qui hic nunc habitat filium
  12. pariter moratum ut pater avosque huius fuit.
  13. huic filia una est. ea mihi cottidie
  14. aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,
  15. dat mihi coronas. eius honoris gratia
  16. feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,
  17. quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.
  18. nam eam compressit de summo adulescens loco.