Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:
  2. filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
  3. Staphyla
    1. Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.
    Evcl.
    1. Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;
    2. atque aedis occlude; iám ego hic adero.—
    Staph.
    1. Quid ego nunc agam?
    2. nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,
    3. nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
    4. quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
    5. ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
    6. nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—
Pythodicvs
  1. Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos
  2. tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
  3. ut dispertirem obsonium hic bifariam.
Anthrax
  1. Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides;
  2. si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
Congrio
  1. Bellum et pudicum vero prostibulum popli.
  2. post si quis vellet, te haud non velles dividi.