Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Spondeo.
- Di bene vertant.
- Ita di faxint. illud facito ut memineris,
- convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.
- Memini.
- At scio quo vos soleatis pacto perplexarier:
- pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet.
- Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias
- num quae causa est quin faciamus hodie?
- Immo edepol optuma.
- Ibo igitur, parabo. numquid me vis?
- Istuc. ei et vale.
- Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.—
- Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet.
- credo ego illúm iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.
- id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.
- ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,
- meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.