Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ita di faxint. illud facito ut memineris,
  2. convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.
Meg.
  1. Memini.
Evcl.
  1. At scio quo vos soleatis pacto perplexarier:
  2. pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet.
Meg.
  1. Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias
  2. num quae causa est quin faciamus hodie?
Evcl.
  1. Immo edepol optuma.
Meg.
  1. Ibo igitur, parabo. numquid me vis?
Evcl.
  1. Istuc. ei et vale.
Meg.
  1. Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.—
Evcl.
  1. Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet.
  2. credo ego illúm iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.
  3. id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.
  1. ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,
  2. meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.
  3. ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:
  4. filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
  5. Staphyla
    1. Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.
    Evcl.
    1. Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;