Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. num égo disperii?
M.
  1. Quíd tibi est?
E.
  1. Quid crepuit quasi ferrum modo?—
Meg.
  1. Hic apud me hortúm confodere iussi. sed ubi hic est homo?
  2. abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei,
  3. quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit;
  4. nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam,
  5. pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.
  6. idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.
Evcl.
  1. Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus,
  2. impero auctorque ego sum, ut tu me cuivis castrandum loces.
Meg.
  1. Video hercle ego te me arbitrari, Eúclio, hominem idoneum,
  2. quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo.
Evcl.
  1. Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est.
Meg.
  1. Quid nunc? etiam mihi despondes filiam?
Evcl.
  1. Illis legibus,
  2. cum illa dote quam tibi dixi.
Meg.
  1. Sponden ergo?
Evcl.
  1. Spondeo.
Meg.
  1. Di bene vertant.