Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- atque aedis occlude; iám ego hic adero.—
- Quid ego nunc agam?
- nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,
- nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
- quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
- ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
- nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—
- Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos
- tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
- ut dispertirem obsonium hic bifariam.
- Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides;
- si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
- Bellum et pudicum vero prostibulum popli.
- post si quis vellet, te haud non velles dividi.
- Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,
- non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias
- meus hodie faciet.
- Cuius ducit filiam?
- Vicini huius Euclionis senis e proximo.
- ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,