Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos.
- Venit hoc mihi, Megadóre, in mentem, ted esse hominem divitem,
- factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;
- nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit
- te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem,
- ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto,
- tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.
- et te utar iniquiore ét meus me ordo inrideat,
- neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat:
- asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.
- hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere.
- Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris,
- tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi,
- atque eam desponde mi.
- At nihil est dotis quod dem.
- Ne duas.
- dum modó morata recte veniat, dotata est satis.
- Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas.
- Novi, ne doceas. desponde.
- Fiat. sed pro Iuppiter,