Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Bono.
M.
  1. Quid fide?
E.
  1. Bona.
M.
  1. Quid factis?
E.
  1. Neque malis neque improbis.
Meg.
  1. Aetatem meam scís?
Evcl.
  1. Scio esse grandem, item ut pecuniam.
Meg.
  1. Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia
  2. semper sum arbitratus et nunc arbitror.
Evcl.
  1. Aurum huic olet.
  2. quid nunc me vis?
Meg.
  1. Quoniam tu me et ego te qualis sis scio,
  2. quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae,
  3. filiam tuám mi uxorem posco. promitte hoc fore.
Evcl.
  1. Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis,
  2. ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.
  3. nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis.
Meg.
  1. Neque edepol ego te derisum venio neque derideo,
  2. neque dignum arbitror.
Evcl.
  1. Cur igitur poscis meam gnatam tibi?