Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Vnde gentium?
Dem.
  1. Me defraudato.
Lib.
  1. Maxumas nugas agis:
  2. nudo detrahere vestimenta me iubes.
  3. defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola.
  4. tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu,
  5. nisi quid tu porro uxorem defraudaveris?
Dem.
  1. Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream
  2. potes, circumduce, aufer; promitto tibi
  3. non offuturum, si id hodie effeceris.
Lib.
  1. Iubeas una opera me piscari in aere,
  2. venari autem rete iaculo in medio mari.†
Dem.
  1. Tibi optionem sumito Leonidam,
  2. fabricare quidvis, quidvis comminiscere:
  3. perficito, argentum hodie ut habeat filius,
  4. amicae quod det.
Lib.
  1. Quid ais tu, Demaenete?
Dem.
  1. Quid vis?
Lib.
  1. Si forte in insidias devenero,
  2. tun redimes me, si me hostes interceperint?