Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- neque puduit eum id aetatis sycophantias
- struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.
- eos mé decretumst persequi mores patris.
- nam me hodie oravit Argyrippus filius,
- uti sibi amanti facerem argenti copiam;
- et íd ego percupio obsequi gnato meo.
- volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.
- quamquam illum mater arte contenteque habet,
- patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec.
- praesertim quom is me dignum quoi concrederet
- habuit, me habere honorem eius ingenio decet;
- quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,
- cupio esse amicae quod det argentum suae.
- Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.
- dotalem servom Sauream uxor tua
- adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.
- Argentum accepi, dote imperium vendidi.
- nunc verba in pauca conferam quid te velim.
- viginti iam usust filio argenti minis:
- face id ut paratum iam sit.