Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Redimam.
- Tum tu igitur aliud cura quid lubet.
- ego eo ad forum, nisi quid vis.
- Ei, bene ambula.
- atque audin etiam?
- Ecce.
- Si quid te volam,
- ubi eris?
- Vbicumque libitum erit animo meo.
- profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi
- ne quid nocere possit, cum tu mihi tua
- oratione omnem animum ostendisti tuom.
- quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.
- pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.
- Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.
- Nempe in foro?
- Ibi, si quid opus fuerit.
- Meminero.—
- Non esse servos peior hoc quisquam potest
- nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.