Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Sequere hac me modó, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas.
Art.
  1. Nihil ecastor est quod facere mavelim.
P.
  1. Mane dum.
A.
  1. Quid est?
Par.
  1. Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris
  2. cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?
A.
  1. Possum ecastor.
P.
  1. Em tibi hominem.
A.
  1. Perii.
P.
  1. Paulisper mane.
  2. aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.
Arg.
  1. Quid modi, pater, amplexando facies?
Dem.
  1. Fateor, gnate mi—
Arg.
  1. Quid fatere?
Dem.
  1. Me ex amore húius corruptum oppido.
Par.
  1. Audin quid ait?
Art.
  1. Audio.
Dem.
  1. Egon ut non domo uxori meae
  2. subripiam in deliciis pallam quam hábet, atque ad te deferam,
  3. non edepol conduci possum vita uxoris annua.