Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti,
- madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.
- Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit.
- Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,
- verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio
- potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.
- Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie.
- ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum,
- Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:
- is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.
- Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?
- Tace modo. ne ego illum ecastor miserum habebo.
- Ego istúc scio,
- ita fore illi dum quidem cum íllo nupta eris.
- Ego censeo.
- †eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus,
- ibi labore delassatum noctem totam stertere:
- ille operé foris faciendo lassus noctu ad me advenit;
- fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.
- is etiam corruptus porro suom corrumpit filium.