Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Censen tu illum hodié primum ire ádsuetum esse in ganeum?
- Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas
- suspicabar atque insontis miseras cruciabam.
- Pater,
- iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi.
- Da, puere, ab summo. áge tu interibi ab infimo da savium.
- Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus.
- Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.
- Dic amabo, an fetet anima úxoris tuae?
- Nauteam
- bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier.
- Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo
- Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias
- quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.
- Miser ecastor es.
- Ecastor dignus est.
- Quid ais, pater?
- ecquid matrem amas?
- Egone illam? nunc amo, quia non adest.
- Quid cum adest?